- FERRI Inf. in mari Atlantico
- FERRI Inf. in mari Atlanticouna ex Canariis, maxime in Occas. extensa. Alias Pluvialia. In ea res admiratione digna, superque orbis miranda notatur. In adusto et arido solo nullas aquae venas habet, praeterquam circa littus maris, ubi aquae aliquid reperitur, quod tamen remotum ac exiguum, parvo beneficio, ac pene nullo insulam adficit, sicqueve squalentes aestu homines destituit, Sed Dei omnipotentis singulari munere erga mortales ac pecora, arborem habet, cuius species ignota, folia longa, arcta, et perpetuo virentia, nulla cum aliis cognitis arboribus similitudine: ex hac in folia assiduus humor cadit, qui limpidissimo deinceps liquore in cupas distillat, ab incolis circa arborem constitutas tantâ copiâ, ut non tantum hominibus, verum et armentis pecoriqueve sufficiat. Nemo miraculi huius aut fontem, aut causam recensere potest. Quum primum Hispani in hanc iusulam delati essent, incolae ipsos arcanum celavêrunt, sperantes eos aquarum inopiâ adactos locum deserturos esse: sed a scortillo quodam prodita res est, atque ex eo Hispani sedes ibi firmiores fixêrunt. In huius Ins. parte Occid. Franci assignant primum Meridianum longitudinis ab A. C. 1634. Iubente Ludovico XIII. cum peritissimos huius rei adhibuisset.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.